CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae ii i


commentariivarialectioprosodia

Cum tot sustineas et tanta negotia solus,

res Italas armis tuteris, moribus ornes,

legibus emendes, in publica commoda peccem,

si longo sermone morer tua tempora, Caesar.

5 Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux,

post ingentia facta deorum in templa recepti,

dum terras hominumque colunt genus, aspera bella

conponunt, agros adsignant, oppida condunt,

ploravere suis non respondere favorem

10 speratum meritis. diram qui contudit hydram

notaque fatali portenta labore subegit,

comperit invidiam supremo fine domari.

urit enim fulgore suo qui praegravat artis

infra se positas; exstinctus amabitur idem:

15 praesenti tibi maturos largimur honores

iurandasque tuum per numen ponimus aras,

nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.

sed tuus hic populus sapiens et iustus in uno

te nostris ducibus, te Grais anteferendo,

20 cetera nequaquam simili ratione modoque

aestimat et, nisi quae terris semota suisque

temporibus defuncta videt, fastidit et odit,

sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantis,

quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum

25 vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis,

pontificum libros, annosa volumina vatum

dictitet Albano Musas in monte locutas.

si, quia Graiorum sunt antiquissima quaeque

scripta vel optima, Romani pensantur eadem

30 scriptores trutina, non est quod multa loquamur:

nil intra est olea, nil extra est in nuce duri;

venimus ad summum fortunae: pingimus atque

psallimus et luctamur Achivis doctius unctis.

si meliora dies, ut vina, poemata reddit,

35 scire velim, chartis pretium quotus adroget annus.

scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter

perfectos veteresque referri debet an inter

vilis atque novos? excludat iurgia finis.

est vetus atque probus, centum qui perficit annos.

40 quid? qui deperiit minor uno mense vel anno,

inter quos referendus erit? veteresne poetas

an quos et praesens et postera respuat aetas?

iste quidem veteres inter ponetur honeste,

qui vel mense brevi vel toto est iunior anno.

45 utor permisso caudaeque pilos ut equinae

paulatim vello et demo unum, demo etiam unum,

dum cadat elusus ratione ruentis acervi

qui redit ad fastus et virtutem aestimat annis

miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit.

50 Ennius, et sapiens et fortis et alter Homerus,

ut critici dicunt, leviter curare videtur

quo promissa cadant et somnia Pythagorea;

Naevius in manibus non est et mentibus haeret

paene recens? adeo sanctum est vetus omne poema.

55 ambigitur quotiens, uter utro sit prior, aufert

Pacuvius docti famam senis, Accius alti,

dicitur Afrani toga convenisse Menandro,

Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,

vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.

60 hos ediscit et hos arto stipata theatro

spectat Roma potens, habet hos numeratque poetas

ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.

interdum volgus rectum videt, est ubi peccat:

si veteres ita miratur laudatque poetas,

65 ut nihil anteferat, nihil illis conparet, errat;

si quaedam nimis antique, si pleraque dure

dicere credit eos, ignave multa fatetur,

et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo.

non equidem insector delendave carmina Livi

70 esse reor, memini quae plagosum mihi parvo

Orbilium dictare; sed emendata videri

pulchraque et exactis minimum distantia miror.

inter quae verbum emicuit si forte decorum,

si versus paulo concinnior unus et alter,

75 iniuste totum ducit venditque poema.

indignor quicquam reprendi, non quia crasse

conpositum inlepideve putetur, sed quia nuper,

nec veniam antiquis, sed honorem et praemia posci.

recte necne crocum floresque perambulet Attae

80 fabula si dubitem, clament periisse pudorem

cuncti paene patres, ea cum reprendere coner,

quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit:

vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt,

vel quia turpe putant parere minoribus et quae

85 inberbes didicere, senes perdenda fateri.

iam Saliare Numae carmen qui laudat et illud,

quod mecum ignorat, solus volt scire videri,

ingeniis non ille favet plauditque sepultis,

nostra sed inpugnat, nos nostraque lividus odit.

90 quod si tam Graecis novitas invisa fuisset

quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet

quod legeret tereretque viritim publicus usus?

ut primum positis nugari Graecia bellis

coepit et in vitium fortuna labier aequa,

95 nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum,

marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit,

suspendit picta voltum mentemque tabella,

nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis;

sub nutrice puella velut si luderet infans,

100 quod cupide petiit, mature plena reliquit.

[quid placet aut odio est, quod non mutabile credas?]

hoc paces habuere bonae ventique secundi.

Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa

mane domo vigilare, clienti promere iura,

105 cautos nominibus rectis expendere nummos,

maiores audire, minori dicere per quae

crescere res posset, minui damnosa libido.

mutavit mentem populus levis et calet uno

scribendi studio: pueri patresque severi

110 fronde comas vincti cenant et carmina dictant.

ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus,

invenior Parthis mendacior et prius orto

sole vigil calamum et chartas et scrinia posco.

navem agere ignarus navis timet, habrotonum aegro

115 non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est

promittunt medici, tractant fabrilia fabri:

scribimus indocti doctique poemata passim.

hic error tamen et levis haec insania quantas

virtutes habeat, sic collige: vatis avarus

120 non temere est animus: versus amat, hoc studet unum;

detrimenta, fugas servorum, incendia ridet;

non fraudem socio puerove incogitat ullam

pupillo; vivit siliquis et pane secundo,

militiae quamquam piger et malus, utilis urbi,

125 si das hoc, parvis quoque rebus magna iuvari.

os tenerum pueri balbumque poeta figurat,

torquet ab obscaenis iam nunc sermonibus aurem,

mox etiam pectus praeceptis format amicis,

asperitatis et invidiae corrector et irae;

130 recte facta refert, orientia tempora notis

instruit exemplis, inopem solatur et aegrum.

castis cum pueris ignara puella mariti

disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset?

poscit opem chorus et praesentia numina sentit,

135 caelestis inplorat aquas docta prece blandus,

avertit morbos, metuenda pericula pellit,

inpetrat et pacem et locupletem frugibus annum:

carmine di superi placantur, carmine Manes.

agricolae prisci, fortes parvoque beati,

140 condita post frumenta levantes tempore festo

corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem

cum sociis operum et pueris et coniuge fida

Tellurem porco, Silvanum lacte piabant,

floribus et vino Genium memorem brevis aevi.

145 Fescennina per hunc inventa licentia morem

versibus alternis opprobria rustica fudit,

libertasque recurrentis accepta per annos

lusit amabiliter, donec iam saevos apertam

in rabiem coepit verti iocus et per honestas

150 ire domos inpune minax. doluere cruento

dente lacessiti; fuit intactis quoque cura

condicione super communi; quin etiam lex

poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam

describi: vertere modum, formidine fustis

155 ad bene dicendum delectandumque redacti.

Graecia capta ferum victorem cepit et artis

intulit agresti Latio. sic horridus ille

defluxit numerus Saturnius et grave virus

munditiae pepulere; sed in longum tamen aevum

160 manserunt hodieque manent vestigia ruris.

serus enim Graecis admovit acumina chartis

et post Punica bella quietus quaerere coepit,

quid Sophocles et Thespis et Aeschylos utile ferrent.

temptavit quoque rem si digne vertere posset,

165 et placuit sibi, natura sublimis et acer;

nam spirat tragicum satis et feliciter audet;

sed turpem putat inscite metuitque lituram.

creditur, ex medio quia res accersit, habere

sudoris minimum, sed habet comoedia tanto

170 plus oneris, quanto veniae minus. adspice, Plautus

quo pacto partis tutetur amantis ephebi,

ut patris attenti, lenonis ut insidiosi,

quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,

quam non adstricto percurrat pulpita socco.

175 gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc

securus, cadat an recto stet fabula talo.

quem tulit ad scaenam ventoso Gloria curru,

exanimat lentus spectator, sedulus inflat:

sic leve, sic parvum est, animum quod laudis avarum

180 subruit aut reficit. valeat res ludicra, si me

palma negata macrum, donata reducit opimum.

saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam,

quod numero plures, virtute et honore minores,

indocti stolidique et depugnare parati,

185 si discordet eques, media inter carmina poscunt

aut ursum aut pugiles; his nam plebecula gaudet.

verum equitis quoque iam migravit ab aure voluptas

omnis ad incertos oculos et gaudia vana.

quattuor aut pluris aulaea premuntur in horas,

190 dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae;

mox trahitur manibus regum fortuna retortis,

esseda festinant, pilenta, petorrita, naves,

captivum portatur ebur, captiva Corinthus.

si foret in terris, rideret Democritus, seu

195 diversum confusa genus panthera camelo

sive elephans albus volgi converteret ora;

spectaret populum ludis attentius ipsis,

ut sibi praebentem nimio spectacula plura;

scriptores autem narrare putaret asello

200 fabellam surdo. nam quae pervincere voces

evaluere sonum, referunt quem nostra theatra?

Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum:

tanto cum strepitu ludi spectantur et artes

divitiaeque peregrinae; quibus oblitus actor

205 cum stetit in scaena, concurrit dextera laevae.

dixit adhuc aliquid? nil sane. quid placet ergo?

lana Tarentino violas imitata veneno.

ac ne forte putes me quae facere ipse recusem,

cum recte tractent alii, laudare maligne:

210 ille per extentum funem mihi posse videtur

ire poeta meum qui pectus inaniter angit,

inritat, mulcet, falsis terroribus inplet,

ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.

verum age et his, qui se lectori credere malunt

215 quam spectatoris fastidia ferre superbi,

curam redde brevem, si munus Apolline dignum

vis conplere libris et vatibus addere calcar,

ut studio maiore petant Helicona virentem.

multa quidem nobis facimus mala saepe poetae

220 ut vineta egomet caedam mea – cum tibi librum

sollicito damus aut fesso; cum laedimur, unum

siquis amicorum est ausus reprehendere versum;

cum loca iam recitata revolvimus inrevocati;

cum lamentamur non adparere labores

225 nostros et tenui deducta poemata filo;

cum speramus eo rem venturam, ut simul atque

carmina rescieris nos fingere, commodus ultro

arcessas et egere vetes et scribere cogas.

sed tamen est operae pretium cognoscere, qualis

230 aedituos habeat belli spectata domique

virtus, indigno non committenda poetae.

gratus Alexandro regi magno fuit ille

Choerilus, incultis qui versibus et male natis

rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos.

235 sed veluti tractata notam labemque remittunt

atramenta, fere scriptores carmine foedo

splendida facta linunt. idem rex ille, poema

qui tam ridiculum tam care prodigus emit,

edicto vetuit, nequis se praeter Apellen

240 pingeret aut alius Lysippo duceret aera

fortis Alexandri voltum simulantia. quodsi

iudicium subtile videndis artibus illud

ad libros et ad haec Musarum dona vocares,

Boeotum in crasso iurares aere natum.

245 at neque dedecorant tua de se iudicia atque

munera quae multa dantis cum laude tulerunt

dilecti tibi Vergilius Variusque poetae

nec magis expressi voltus per aenea signa

quam per vatis opus mores animique virorum

250 clarorum adparent. nec sermones ego mallem

repentis per humum quam res conponere gestas

terrarumque situs et flumina dicere et arces

montibus inpositas et barbara regna tuisque

auspiciis totum confecta duella per orbem

255 claustraque custodem pacis cohibentia Ianum

et formidatam Parthis te principe Romam,

si quantum cuperem possem quoque; sed neque parvom

carmen maiestas recipit tua nec meus audet

rem temptare pudor quam vires ferre recusent.

260 sedulitas autem, stulte quem diligit, urget,

praecipue cum se numeris commendat et arte.

discit enim citius meminitque libentius illud

quod quis deridet quam quod probat et veneratur.

nil moror officium quod me gravat ac neque ficto

265 in peius voltu proponi cereus usquam

nec prave factis decorari versibus opto,

ne rubeam pingui donatus munere et una

cum scriptore meo capsa porrectus operta

deferar in vicum vendentem tus et odores

270 et piper et quidquid chartis amicitur ineptis.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016