CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i iv


commentariivarialectioprosodia

Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni

trahuntque siccas machinae carinas,

ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni

nec prata canis albicant pruinis.

5 iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna,

iunctaeque Nymphis Gratiae decentes

alterno terram quatiunt pede, dum gravis Cyclopum

Volcanus ardens visit officinas.

nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto

10 aut flore, terrae quem ferunt solutae.

nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,

seu poscat agna sive malit haedo.

pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas

regumque turris. o beate Sesti,

15 vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam;

iam te premet nox fabulaeque Manes

et domus exilis Plutonia; quo simul mearis,

nec regna vini sortiere talis

nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuventus

20 nunc omnis et mox virgines tepebunt.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016