CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i vi


commentariivarialectioprosodia

Scriberis Vario fortis et hostium

victor Maeonii carminis alite,

quam rem cumque ferox navibus aut equis

miles te duce gesserit.

 

5 nos, Agrippa, neque haec dicere nec gravem

Pelidae stomachum cedere nescii

nec cursus duplicis per mare Ulixei

nec saevam Pelopis domum

 

conamur, tenues grandia, dum pudor

10 inbellisque lyrae Musa potens vetat

laudes egregii Caesaris et tuas

culpa deterere ingeni.

 

quis Martem tunica tectum adamantina

digne scripserit aut pulvere Troico

15 nigrum Merionen aut ope Palladis

Tydiden superis parem?

 

nos convivia, nos proelia virginum

sectis in iuvenes unguibus acrium

cantamus vacui, sive quid urimur,

20 non praeter solitum leves.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016