CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

ars poetica i


commentariivarialectioprosodia

Humano capiti cervicem pictor equinam

iungere si velit et varias inducere plumas

undique conlatis membris, ut turpiter atrum

desinat in piscem mulier formosa superne,

5 spectatum admissi risum teneatis, amici?

credite, Pisones, isti tabulae fore librum

persimilem, cuius, velut aegri somnia, vanae

fingentur species, ut nec pes nec caput uni

reddatur formae. pictoribus atque poetis

10 quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.

scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim;

sed non ut placidis coeant inmitia, non ut

serpentes avibus geminentur, tigribus agni.

inceptis gravibus plerumque et magna professis

15 purpureus, late qui splendeat, unus et alter

adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae

et properantis aquae per amoenos ambitus agros

aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus;

sed nunc non erat his locus. et fortasse cupressum

20 scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes

navibus, aere dato qui pingitur? amphora coepit

institui: currente rota cur urceus exit?

denique sit quodvis, simplex dumtaxat et unum.

maxima pars vatum, pater et iuvenes patre digni,

25 decipimur specie recti: brevis esse laboro,

obscurus fio; sectantem levia nervi

deficiunt animique; professus grandia turget;

serpit humi tutus nimium timidusque procellae:

qui variare cupit rem prodigialiter unam,

30 delphinum silvis adpingit, fluctibus aprum:

in vitium ducit culpae fuga, si caret arte.

Aemilium circa ludum faber imus et unguis

exprimet et mollis imitabitur aere capillos,

infelix operis summa, quia ponere totum

35 nesciet: hunc ego me, si quid componere curem,

non magis esse velim quam naso vivere pravo,

spectandum nigris oculis nigroque capillo.

sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam

viribus et versate diu, quid ferre recusent,

40 quid valeant umeri. cui lecta potenter erit res,

nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo.

ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor,

ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici,

pleraque differat et praesens in tempus omittat.

45 [46] in verbis etiam tenuis cautusque serendis

[45] hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.

dixeris egregie, notum si callida verbum

reddiderit iunctura novum. si forte necesse est

indiciis monstrare recentibus abdita rerum et

50 fingere cinctutis non exaudita Cethegis,

continget dabiturque licentia sumpta pudenter,

et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si

Graeco fonte cadent parce detorta. quid autem

Caecilio Plautoque dabit Romanus ademptum

55 Vergilio Varioque? ego cur, adquirere pauca

si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enni

sermonem patrium ditaverit et nova rerum

nomina protulerit? licuit semperque licebit

signatum praesente nota producere nomen.

60 ut silvae foliis pronos mutantur in annos,

prima cadunt: ita verborum vetus interit aetas,

et iuvenum ritu florent modo nata vigentque.

debemur morti nos nostraque: sive receptus

terra Neptunus classes Aquilonibus arcet,

65 regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis

vicinas urbes alit et grave sentit aratrum,

seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis

doctus iter melius: mortalia facta peribunt,

nedum sermonum stet honos et gratia vivax.

70 multa renascentur quae iam cecidere cadentque

quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus,

quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.

res gestae regumque ducumque et tristia bella

quo scribi possent numero, monstravit Homerus;

75 versibus inpariter iunctis querimonia primum,

post etiam inclusa est voti sententia compos;

quis tamen exiguos elegos emiserit auctor,

grammatici certant et adhuc sub iudice lis est;

Archilochum proprio rabies armavit iambo;

80 hunc socci cepere pedem grandesque cothurni,

alternis aptum sermonibus et popularis

vincentem strepitus et natum rebus agendis;

Musa dedit fidibus divos puerosque deorum

et pugilem victorem et equum certamine primum

85 et iuvenum curas et libera vina referre:

descriptas servare vices operumque colores

cur ego si nequeo ignoroque poeta salutor?

cur nescire pudens prave quam discere malo?

versibus exponi tragicis res comica non volt;

90 indignatur item privatis ac prope socco

dignis carminibus narrari cena Thyestae:

singula quaeque locum teneant sortita decentem.

interdum tamen et vocem comoedia tollit

iratusque Chremes tumido delitigat ore;

95 et tragicus plerumque dolet sermone pedestri,

Telephus et Peleus cum pauper et exsul uterque

proicit ampullas et sesquipedalia verba,

si curat cor spectantis tetigisse querella.

non satis est pulchra esse poemata: dulcia sunto

100 et quocumque volent animum auditoris agunto.

ut ridentibus adrident, ita flentibus adflent

humani voltus. si vis me flere, dolendum est

primum ipsi tibi: tum tua me infortunia laedent,

Telephe vel Peleu; male si mandata loqueris,

105 aut dormitabo aut ridebo. tristia maestum

voltum verba decent, iratum plena minarum,

ludentem lasciva, severum seria dictu.

format enim natura prius nos intus ad omnem

fortunarum habitum: iuvat aut inpellit ad iram

110 aut ad humum maerore gravi deducit et angit:

post effert animi motus interprete lingua.

si dicentis erunt fortunis absona dicta,

Romani tollent equites peditesque cachinnum.

intererit multum, Davosne loquatur an heros,

115 maturusne senex an adhuc florente iuventa

fervidus, et matrona potens an sedula nutrix,

mercatorne vagus cultorne virentis agelli,

Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis.

aut famam sequere aut sibi convenientia finge

120 scriptor. honoratum si forte reponis Achillem,

inpiger, iracundus, inexorabilis, acer

iura neget sibi nata, nihil non adroget armis.

sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino,

perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.

125 siquid inexpertum scaenae conmittis et audes

personam formare novam, servetur ad imum,

qualis ab incepto processerit, et sibi constet.

difficile est proprie communia dicere, tuque

rectius Iliacum carmen deducis in actus

130 quam si proferres ignota indictaque primus:

publica materies privati iuris erit, si

non circa vilem patulumque moraberis orbem

nec verbo verbum curabis reddere fidus

interpres nec desilies imitator in artum,

135 unde pedem proferre pudor vetet aut operis lex,

nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim:

fortunam Priami cantabo et nobile bellum.

quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?

parturient montes, nascetur ridiculus mus.

140 quanto rectius hic, qui nil molitur inepte:

dic mihi, Musa, virum, captae post tempora Troiae

qui mores hominum multorum vidit et urbes.

non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem

cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat,

145 Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdim;

nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri

nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo:

semper ad eventum festinat et in medias res

non secus ac notas auditorem rapit et quae

150 desperat tractata nitescere posse relinquit

atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet,

primo ne medium, medio ne discrepet imum.

tu, quid ego et populus mecum desideret, audi,

si plausoris eges aulaea manentis et usque

155 sessuri, donec cantor vos plaudite dicat.

aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores,

mobilibusque decor naturis dandus et annis.

reddere qui voces iam scit puer et pede certo

signat humum, gestit paribus conludere et iram

160 colligit ac ponit temere et mutatur in horas.

inberbis iuvenis, tandem custode remoto,

gaudet equis canibusque et aprici gramine campi,

cereus in vitium flecti, monitoribus asper,

utilium tardus provisor, prodigus aeris,

165 sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.

conversis studiis aetas animusque virilis

quaerit opes et amicitias, inservit honori,

conmisisse cavet quod mox mutare laboret.

multa senem circumveniunt incommoda, vel quod

170 quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti,

vel quod res omnis timide gelideque ministrat,

dilator, spe longus, iners avidusque futuri,

difficilis, querulus, laudator temporis acti

se puero, castigator censorque minorum.

175 multa ferunt anni venientes commoda secum,

multa recedentes adimunt: ne forte seniles

mandentur iuveni partes pueroque viriles:

semper in adiunctis aevoque morabitur aptis.

aut agitur res in scaenis aut acta refertur.

180 segnius inritant animos demissa per aurem

quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae

ipse sibi tradit spectator: non tamen intus

digna geri promes in scaenam multaque tolles

ex oculis, quae mox narret facundia praesens:

185 ne pueros coram populo Medea trucidet

aut humana palam coquat exta nefarius Atreus

aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem.

quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.

neve minor neu sit quinto productior actu

190 fabula quae posci volt et spectanda reponi.

nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus

inciderit, nec quarta loqui persona laboret.

actoris partis chorus officiumque virile

defendat, neu quid medios intercinat actus

195 quod non proposito conducat et haereat apte.

ille bonis faveatque et consilietur amice

et regat iratos et amet pacare tumentis,

ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem

iustitiam legesque et apertis otia portis,

200 ille tegat conmissa deosque precetur et oret,

ut redeat miseris, abeat Fortuna superbis.

tibia non ut nunc orichalco vincta tubaeque

aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco

adspirare et adesse choris erat utilis atque

205 nondum spissa nimis complere sedilia flatu;

quo sane populus numerabilis, utpote parvos,

et frugi castusque verecundusque coibat.

postquam coepit agros extendere victor et urbis

latior amplecti murus vinoque diurno

210 placari Genius festis inpune diebus,

accessit numerisque modisque licentia maior.

indoctus quid enim saperet liberque laborum

rusticus urbano confusus, turpis honesto?

sic priscae motumque et luxuriem addidit arti

215 tibicen traxitque vagus per pulpita vestem;

sic etiam fidibus voces crevere severis,

et tulit eloquium insolitum facundia praeceps

utiliumque sagax rerum et divina futuri

sortilegis non discrepuit sententia Delphis.

220 carmine qui tragico vilem certavit ob hircum,

mox etiam agrestis satyros nudavit et asper

incolumi gravitate iocum temptavit eo quod

inlecebris erat et grata novitate morandus

spectator functusque sacris et potus et exlex.

225 verum ita risores, ita commendare dicacis

conveniet satyros, ita vertere seria ludo,

ne, quicumque deus, quicumque adhibebitur heros,

regali conspectus in auro nuper et ostro,

migret in obscuras humili sermone tabernas

230 aut, dum vitat humum, nubis et inania captet.

effutire levis indigna tragoedia versus,

ut festis matrona moveri iussa diebus,

intererit satyris paulum pudibunda protervis.

non ego inornata et dominantia nomina solum

235 verbaque, Pisones, satyrorum scriptor amabo

nec sic enitar tragico differre colori,

ut nihil intersit, Davusne loquatur et audax

Pythias, emuncto lucrata Simone talentum,

an custos famulusque dei Silenus alumni.

240 ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis

speret idem, sudet multum frustraque laboret

ausus idem: tantum series iuncturaque pollet,

tantum de medio sumptis accedit honoris.

silvis deducti caveant me iudice Fauni,

245 ne velut innati triviis ac paene forenses

aut nimium teneris iuvenentur versibus umquam

aut inmunda crepent ignominiosaque dicta.

offenduntur enim, quibus est equus et pater et res,

nec, siquid fricti ciceris probat et nucis emptor,

250 aequis accipiunt animis donantve corona.

syllaba longa brevi subiecta vocatur iambus,

pes citus: unde etiam trimetris adcrescere iussit

nomen iambeis, cum senos redderet ictus,

primus ad extremum similis sibi: non ita pridem,

255 tardior ut paulo graviorque veniret ad auris,

spondeos stabilis in iura paterna recepit

commodus et patiens, non ut de sede secunda

cederet aut quarta socialiter. hic et in Acci

nobilibus trimetris adparet rarus et Enni

260 in scaenam missos cum magno pondere versus

aut operae celeris nimium curaque carentis

aut ignoratae premit artis crimine turpi.

non quivis videt inmodulata poemata iudex

et data Romanis venia est indigna poetis.

265 idcircone vager scribamque licenter? an omnis

visuros peccata putem mea, tutus et intra

spem veniae cautus? vitavi denique culpam,

non laudem merui. vos exemplaria Graeca

nocturna versate manu, versate diurna.

270 at vestri proavi Plautinos et numeros et

laudavere sales, nimium patienter utrumque,

ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos

scimus inurbanum lepido seponere dicto

legitimumque sonum digitis callemus et aure.

275 ignotum tragicae genus invenisse Camenae

dicitur et plaustris vexisse poemata Thespis,

quae canerent agerentque peruncti faecibus ora.

post hunc personae pallaeque repertor honestae

Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis

280 et docuit magnumque loqui nitique cothurno.

successit vetus his comoedia, non sine multa

laude; sed in vitium libertas excidit et vim

dignam lege regi: lex est accepta chorusque

turpiter obticuit sublato iure nocendi.

285 nil intemptatum nostri liquere poetae

nec minimum meruere decus vestigia Graeca

ausi deserere et celebrare domestica facta

vel qui praetextas vel qui docuere togatas.

nec virtute foret clarisve potentius armis

290 quam lingua Latium, si non offenderet unum

quemque poetarum limae labor et mora. vos, o

Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non

multa dies et multa litura coercuit atque

praesectum deciens non castigavit ad unguem.

295 ingenium misera quia fortunatius arte

credit et excludit sanos Helicone poetas

Democritus, bona pars non unguis ponere curat,

non barbam, secreta petit loca, balnea vitat.

nanciscetur enim pretium nomenque poetae,

300 si tribus Anticyris caput insanabile numquam

tonsori Licino conmiserit. o ego laevus,

qui purgor bilem sub verni temporis horam.

non alius faceret meliora poemata; verum

nil tanti est. ergo fungar vice cotis, acutum

305 reddere quae ferrum valet exsors ipsa secandi;

munus et officium, nil scribens ipse, docebo,

unde parentur opes, quid alat formetque poetam,

quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error.

scribendi recte sapere est et principium et fons.

310 rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae

verbaque provisam rem non invita sequentur.

qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis,

quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,

quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae

315 partes in bellum missi ducis, ille profecto

reddere personae scit convenientia cuique.

respicere exemplar vitae morumque iubebo

doctum imitatorem et vivas hinc ducere voces.

interdum speciosa locis morataque recte

320 fabula nullius veneris, sine pondere et arte,

valdius oblectat populum meliusque moratur

quam versus inopes rerum nugaeque canorae.

Grais ingenium, Grais dedit ore rotundo

Musa loqui, praeter laudem nullius avaris.

325 Romani pueri longis rationibus assem

discunt in partis centum diducere. dicat

filius Albini: si de quincunce remota est

uncia, quid superat? poteras dixisse. triens. eu,

rem poteris servare tuam. redit uncia, quid fit?

330 semis. an, haec animos aerugo et cura peculi

cum semel imbuerit, speremus carmina fingi

posse linenda cedro et levi servanda cupresso?

aut prodesse volunt aut delectare poetae

aut simul et iucunda et idonea dicere vitae.

335 quidquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta

percipiant animi dociles teneantque fideles:

omne supervacuum pleno de pectore manat.

ficta voluptatis causa sint proxima veris:

ne quodcumque volet poscat sibi fabula credi

340 neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.

centuriae seniorum agitant expertia frugis,

celsi praetereunt austera poemata Ramnes:

omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci

lectorem delectando pariterque monendo.

345 hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit

et longum noto scriptori prorogat aevum.

sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus:

nam neque chorda sonum reddit quem volt manus et mens,

poscentique gravem persaepe remittit acutum,

350 nec semper feriet quodcumque minabitur arcus.

verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis

offendar maculis, quas aut incuria fudit

aut humana parum cavit natura. quid ergo est?

ut scriptor si peccat idem librarius usque,

355 quamvis est monitus, venia caret, et citharoedus

ridetur, chorda qui semper oberrat eadem,

sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,

quem bis terve bonum cum risu miror; et idem

indignor, quandoque bonus dormitat Homerus;

360 verum operi longo fas est obrepere somnum.

ut pictura poesis: erit quae, si propius stes,

te capiat magis, et quaedam, si longius abstes;

haec amat obscurum, volet haec sub luce videri,

iudicis argutum quae non formidat acumen;

365 haec placuit semel, haec deciens repetita placebit.

o maior iuvenum, quamvis et voce paterna

fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum

tolle memor, certis medium et tolerabile rebus

recte concedi: consultus iuris et actor

370 causarum mediocris abest virtute diserti

Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus,

sed tamen in pretio est: mediocribus esse poetis

non homines, non di, non concessere columnae.

ut gratas inter mensas symphonia discors

375 et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver

offendunt, poterat duci quia cena sine istis:

sic animis natum inventumque poema iuvandis,

si paulum summo decessit, vergit ad imum.

ludere qui nescit, campestribus abstinet armis

380 indoctusque pilae discive trochive quiescit,

ne spissae risum tollant inpune coronae:

qui nescit versus, tamen audet fingere. quidni?

liber et ingenuus, praesertim census equestrem

summam nummorum vitioque remotus ab omni.

385 tu nihil invita dices faciesve Minerva:

id tibi iudicium est, ea mens. siquid tamen olim

scripseris, in Maeci descendat iudicis auris

et patris et nostras nonumque prematur in annum

membranis intus positis: delere licebit,

390 quod non edideris, nescit vox missa reverti.

silvestris homines sacer interpresque deorum

caedibus et victu foedo deterruit Orpheus,

dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones;

dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis,

395 saxa movere sono testudinis et prece blanda

ducere quo vellet. fuit haec sapientia quondam,

publica privatis secernere, sacra profanis,

concubitu prohibere vago, dare iura maritis,

oppida moliri, leges incidere ligno.

400 sic honor et nomen divinis vatibus atque

carminibus venit. post hos insignis Homerus

Tyrtaeusque mares animos in Martia bella

versibus exacuit; dictae per carmina sortes

et vitae monstrata via est et gratia regum

405 Pieriis temptata modis ludusque repertus

et longorum operum finis: ne forte pudori

sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.

natura fieret laudabile carmen an arte,

quaesitum est: ego nec studium sine divite vena

410 nec rude quid prosit video ingenium: alterius sic

altera poscit opem res et coniurat amice.

qui studet optatam cursu contingere metam,

multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit,

abstinuit venere et vino; qui Pythia cantat

415 tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.

nunc satis est dixisse ego mira poemata pango;

occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est

et quod non didici sane nescire fateri.

ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas,

420 adsentatores iubet ad lucrum ire poeta

dives agris, dives positis in fenore nummis.

si vero est, unctum qui recte ponere possit

et spondere levi pro paupere et eripere artis

litibus inplicitum, mirabor, si sciet inter

425 noscere mendacem verumque beatus amicum.

tu seu donaris seu quid donare voles cui,

nolito ad versus tibi factos ducere plenum

laetitiae; clamabit enim pulchre, bene, recte,

pallescet, super his etiam stillabit amicis

430 ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.

ut, qui conducti plorant in funere, dicunt

et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic

derisor vero plus laudatore movetur.

reges dicuntur multis urgere culillis

435 et torquere mero, quem perspexisse laborent

an sit amicitia dignus; si carmina condes,

numquam te fallent animi sub vulpe latentes.

Quintilio siquid recitares, corrige sodes

hoc aiebat et hoc. mulius te posse negares

440 bis terque expertum frustra: delere iubebat

et male tornatos incudi reddere versus.

si defendere delictum quam vertere malles,

nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem,

quin sine rivali teque et tua solus amares.

445 vir bonus et prudens versus reprehendet inertis,

culpabit duros, incomptis adlinet atrum

transverso calamo signum, ambitiosa recidet

ornamenta, parum claris lucem dare coget,

arguet ambigue dictum, mutanda notabit:

450 fiet Aristarchus; non dicet cur ego amicum

offendam in nugis? hae nugae seria ducent

in mala derisum semel exceptumque sinistre.

ut mala quem scabies aut morbus regius urget

aut fanaticus error et iracunda Diana,

455 vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam

qui sapiunt, agitant pueri incautique sequuntur.

hic, dum sublimis versus ructatur et errat,

si veluti merulis intentus decidit auceps

in puteum foveamve, licet succurrite longum

460 clamet, io cives, non sit qui tollere curet.

si curet quis opem ferre et demittere funem,

qui scis, an prudens huc se deiecerit atque

servari nolit? dicam Siculique poetae

narrabo interitum. deus inmortalis haberi

465 dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam

insiluit. sit ius liceatque perire poetis:

invitum qui servat, idem facit occidenti.

nec semel hoc fecit nec, si retractus erit, iam

fiet homo et ponet famosae mortis amorem.

470 nec satis adparet, cur versus factitet, utrum

minxerit in patrios cineres an triste bidental

moverit incestus: certe furit ac velut ursus,

obiectos caveae valuit si frangere clatros,

indoctum doctumque fugat recitator acerbus;

475 quem vero arripuit, tenet occiditque legendo,

non missura cutem nisi plena cruoris hirudo.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016