CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xii


commentariivarialectioprosodia

Quem virum aut heroa lyra vel acri

tibia sumis celebrare, Clio?

quem deum? cuius recinet iocosa

nomen imago

 

5 aut in umbrosis Heliconis oris

aut super Pindo gelidove in Haemo?

unde vocalem temere insecutae

Orphea silvae,

 

arte materna rapidos morantem

10 fluminum lapsus celerisque ventos,

blandum et auritas fidibus canoris

ducere quercus.

 

quid prius dicam solitis parentis

laudibus, qui res hominum ac deorum,

15 qui mare ac terras variisque mundum

temperat horis?

 

unde nil maius generatur ipso

nec viget quidquam simile aut secundum.

proximos illi tamen occupavit

20 Pallas honores

 

proeliis audax. neque te silebo,

Liber et saevis inimica virgo

beluis, nec te, metuende certa

Phoebe sagitta.

 

25 dicam et Alciden puerosque Ledae,

hunc equis, illum superare pugnis

nobilem; quorum simul alba nautis

stella refulsit,

 

defluit saxis agitatus umor,

30 concidunt venti fugiuntque nubes

et minax, quod sic voluere, ponto

unda recumbit.

 

Romulum post hos prius an quietum

Pompili regnum memorem an superbos

35 Tarquini fasces dubito an Catonis

nobile letum.

 

Regulum et Scauros animaeque magnae

prodigum Paulum superante Poeno

gratus insigni referam camena

40 Fabriciumque.

 

hunc et incomptis Curium capillis

utilem bello tulit et Camillum

saeva paupertas et avitus apto

cum lare fundus.

 

45 crescit occulto velut arbor aevo

fama Marcelli: micat inter omnis

Iulium sidus velut inter ignis

luna minores.

 

gentis humanae pater atque custos,

50 orte Saturno, tibi cura magni

Caesaris fatis data: tu secundo

Caesare regnes.

 

ille seu Parthos Latio imminentis

egerit iusto domitos triumpho

55 sive subiectos Orientis orae

Seras et Indos,

 

te minor latum reget aequos orbem:

tu gravi curru quaties Olympum,

tu parum castis inimica mittes

60 fulmina lucis.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016