CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xiii


commentariivarialectioprosodia

Cum tu, Lydia, Telephi

cervicem roseam, cerea Telephi

laudas bracchia, vae meum

fervens difficili bile tumet iecur.

5 tum nec mens mihi nec color

certa sede manet, umor et in genas

furtim labitur, arguens,

quam lentis penitus macerer ignibus.

uror, seu tibi candidos

10 turparunt umeros inmodicae mero

rixae, sive puer furens

inpressit memorem dente labris notam.

non, si me satis audias,

speres perpetuum dulcia barbare

15 laedentem oscula, quae Venus

quinta parte sui nectaris imbuit.

felices ter et amplius

quos inrupta tenet copula nec malis

divolsus querimoniis

20 suprema citius solvet amor die.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016