CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xiv


commentariivarialectioprosodia

O navis, referent in mare te novi

fluctus. o quid agis? fortiter occupa

portum. nonne vides, ut

nudum remigio latus

 

5 et malus celeri saucius Africo

antemnaeque gemant ac sine funibus

vix durare carinae

possint imperiosius

 

aequor? non tibi sunt integra lintea,

10 non di, quos iterum pressa voces malo.

quamvis Pontica pinus,

silvae filia nobilis,

 

iactes et genus et nomen inutile:

nil pictis timidus navita puppibus

15 fidit. tu nisi ventis

debes ludibrium, cave.

 

nuper sollicitum quae mihi taedium,

nunc desiderium curaque non levis,

interfusa nitentis

20 vites aequora Cycladas.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016