CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xv


commentariivarialectioprosodia

Pastor cum traheret per freta navibus

Idaeis Helenen perfidus hospitam,

ingrato celeris obruit otio

ventos ut caneret fera

 

5 Nereus fata. mala ducis avi domum

quam multo repetet Graecia milite

coniurata tuas rumpere nuptias

et regnum Priami vetus.

 

heu heu, quantus equis, quantus adest viris

10 sudor, quanta moves funera Dardanae

genti. iam galeam Pallas et aegida

currusque et rabiem parat.

 

nequiquam Veneris praesidio ferox

pectes caesariem grataque feminis

15 inbelli cithara carmina divides,

nequiquam thalamo gravis

 

hastas et calami spicula Cnosii

vitabis strepitumque et celerem sequi

Aiacem: tamen heu serus adulteros

20 crines pulvere collines.

 

non Laertiaden, exitium tuae

genti, non Pylium Nestora respicis?

urgent inpavidi te Salaminius

Teucer, te Sthenelus sciens

 

25 pugnae, sive opus est imperitare equis,

non auriga piger. Merionen quoque

nosces. ecce furit te reperire atrox

Tydides melior patre:

 

quem tu, cervus uti vallis in altera

30 visum parte lupum graminis inmemor,

sublimi fugies mollis anhelitu,

non hoc pollicitus tuae.

 

iracunda diem proferet Ilio

matronisque Phrygum classis Achillei:

35 post certas hiemes uret Achaicus

ignis Iliacas domos.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016