CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xvii


commentariivarialectioprosodia

Velox amoenum saepe Lucretilem

mutat Lycaeo Faunus et igneam

defendit aestatem capellis

usque meis pluviosque ventos.

 

5 inpune tutum per nemus arbutos

quaerunt latentis et thyma deviae

olentis uxores mariti

nec viridis metuunt colubras

 

nec Martialis haediliae lupos,

10 utcumque dulci, Tyndari, fistula

valles et Usticae cubantis

levia personuere saxa.

 

di me tuentur, dis pietas mea

et musa cordi est. hic tibi copia

15 manabit ad plenum benigno

ruris honorum opulenta cornu.

 

hic in reducta valle caniculae

vitabis aestus et fide Teia

dices laborantis in uno

20 Penelopen vitreamque Circen.

 

hic innocentis pocula Lesbii

duces sub umbra, nec Semeleius

cum Marte confundet Thyoneus

proelia, nec metues protervum

 

25 suspecta Cyrum, ne male dispari

incontinentis iniciat manus

et scindat haerentem coronam

crinibus inmeritamque vestem.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016