CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xix


commentariivarialectioprosodia

Mater saeva Cupidinum

Thebanaeque iubet me Semelae puer

et lasciva Licentia

finitis animum reddere amoribus.

5 urit me Glycerae nitor

splendentis Pario marmore purius,

urit grata protervitas

et voltus nimium lubricus adspici.

in me tota ruens Venus

10 Cyprum deseruit nec patitur Scythas

et versis animosum equis

Parthum dicere nec quae nihil attinent.

hic vivum mihi caespitem, hic

verbenas, pueri, ponite turaque

15 bimi cum patera meri:

mactata veniet lenior hostia.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016