CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xx


commentariivarialectioprosodia

Vile potabis modicis Sabinum

cantharis, Graeca quod ego ipse testa

conditum levi, datus in theatro

cum tibi plausus,

 

5 clare Maecenas eques, ut paterni

fluminis ripae simul et iocosa

redderet laudes tibi Vaticani

montis imago.

 

Caecubum et prelo domitam Caleno

10 tu bibes uvam: mea nec Falernae

temperant vites neque Formiani

pocula colles.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016