CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxi


commentariivarialectioprosodia

Dianam tenerae dicite virgines,

intonsum pueri dicite Cynthium,

Latonamque supremo

dilectam penitus Iovi.

 

5 vos laetam fluviis et nemorum coma,

quaecumque aut gelido prominet Algido

nigris aut Erymanthi

silvis aut viridis Gragi,

 

vos Tempe totidem tollite laudibus

10 natalemque, mares, Delon Apollinis

insignemque pharetra

fraternaque umerum lyra.

 

hic bellum lacrimosum, hic miseram famem

pestemque a populo et principe Caesare in

15 Persas atque Britannos

vestra motus aget prece.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016