CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxiv


commentariivarialectioprosodia

Quis desiderio sit pudor aut modus

tam cari capitis? praecipe lugubris

cantus, Melpomene, cui liquidam pater

vocem cum cithara dedit.

 

5 ergo Quintilium perpetuus sopor

urget; cui Pudor et Iustitiae soror

incorrupta Fides nudaque Veritas

quando ullum inveniet parem?

 

multis ille bonis flebilis occidit,

10 nulli flebilior quam tibi, Vergili.

tu frustra pius, heu, non ita creditum

poscis Quintilium deos.

 

quid? si Threicio blandius Orpheo

auditam moderere arboribus fidem,

15 num vanae redeat sanguis imagini,

quam virga semel horrida

 

non lenis precibus fata recludere

nigro conpulerit Mercurius gregi?

durum: sed levius fit patientia

20 quidquid corrigere est nefas.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016