CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxvii


commentariivarialectioprosodia

Natis in usum laetitiae scyphis

pugnare Thracum est: tollite barbarum

morem verecundumque Bacchum

sanguineis prohibete rixis.

 

5 vino et lucernis Medus acinaces

immane quantum discrepat: inpium

lenite clamorem, sodales,

et cubito remanete presso.

 

voltis severi me quoque sumere

10 partem Falerni? dicat Opuntiae

frater Megyllae, quo beatus

volnere, qua pereat sagitta.

 

cessat voluntas? non alia bibam

mercede. quae te cumque domat Venus,

15 non erubescendis adurit

ignibus, ingenuoque semper

 

amore peccas. quidquid habes, age

depone tutis auribus. a miser,

quanta laborabas Charybdi,

20 digne puer meliore flamma.

 

quae saga, quis te solvere Thessalis

magus venenis, quis poterit deus?

vix inligatum te triformi

Pegasus expediet Chimaera.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016