CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxxi


commentariivarialectioprosodia

Quid dedicatum poscit Apollinem

vates? quid orat de patera novum

fundens liquorem? non opimae

Sardiniae segetes feracis,

 

5 non aestuosae grata Calabriae

armenta, non aurum aut ebur Indicum,

non rura, quae Liris quieta

mordet aqua taciturnus amnis.

 

premant Calenam falce quibus dedit

10 fortuna vitem, dives ut aureis

mercator exsiccet culillis

vina Syra reparata merce,

 

dis carus ipsis, quippe ter et quater

anno revisens aequor Atlanticum

15 inpune. me pascunt olivae,

me cichorea levesque malvae.

 

frui paratis et valido mihi,

Latoe, dones et precor integra

cum mente nec turpem senectam

20 degere nec cithara carentem.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016