CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxxiii


commentariivarialectioprosodia

Albi, ne doleas plus nimio memor

inmitis Glycerae, neu miserabilis

decantes elegos, cur tibi iunior

laesa praeniteat fide.

 

5 insignem tenui fronte Lycorida

Cyri torret amor, Cyrus in asperam

declinat Pholoen; sed prius Apulis

iungentur capreae lupis,

 

quam turpi Pholoe peccet adultero.

10 sic visum Veneri, cui placet inparis

formas atque animos sub iuga aenea

saevo mittere cum ioco.

 

ipsum me melior cum peteret Venus,

grata detinuit compede Myrtale

15 libertina, fretis acrior Hadriae

curvantis Calabros sinus.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016