CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii i


commentariivarialectioprosodia

Motum ex Metello consule civicum

bellique causas et vitia et modos

ludumque Fortunae gravisque

principum amicitias et arma

 

5 nondum expiatis uncta cruoribus,

periculosae plenum opus aleae,

tractas et incedis per ignis

suppositos cineri doloso.

 

paulum severae musa tragoediae

10 desit theatris: mox ubi publicas

res ordinaris, grande munus

Cecropio repetes coturno,

 

insigne maestis praesidium reis

et consulenti, Pollio, curiae,

15 cui laurus aeternos honores

Delmatico peperit triumpho.

 

iam nunc minaci murmure cornuum

perstringis auris, iam litui strepunt,

iam fulgor armorum fugacis

20 terret equos equitumque voltus.

 

audire magnos iam videor duces

non indecoro pulvere sordidos

et cuncta terrarum subacta

praeter atrocem animum Catonis.

 

25 Iuno et deorum quisquis amicior

Afris inulta cesserat inpotens

tellure, victorum nepotes

rettulit inferias Iugurthae.

 

quis non Latino sanguine pinguior

30 campus sepulcris inpia proelia

testatur auditumque Medis

Hesperiae sonitum ruinae?

 

qui gurges aut quae flumina lugubris

ignara belli? quod mare Dauniae

35 non decoloravere caedes?

quae caret ora cruore nostro?

 

sed ne relictis, Musa, procax iocis

Ceae retractes munera neniae;

mecum Dionaeo sub antro

40 quaere modos leviore plectro.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016