CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii iv


commentariivarialectioprosodia

Ne sit ancillae tibi amor pudori,

Xanthia Phoceu: prius insolentem

serva Briseis niveo colore

movit Achillem,

 

5 movit Aiacem Telamone natum

forma captivae dominum Tecmessae,

arsit Atrides medio in triumpho

virgine rapta,

 

barbarae postquam cecidere turmae

10 Thessalo victore et ademptus Hector

tradidit fessis leviora tolli

Pergama Grais.

 

nescias an te generum beati

Phyllidis flavae decorent parentes;

15 regium certe genus et penatis

maeret iniquos.

 

crede non illam tibi de scelesta

plebe dilectam neque sic fidelem,

sic lucro aversam potuisse nasci

20 matre pudenda.

 

bracchia et voltum teretesque suras

integer laudo; fuge suspicari

cuius octavum trepidavit aetas

claudere lustrum.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016