CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii v


commentariivarialectioprosodia

Nondum subacta ferre iugum valet

cervice, nondum munia conparis

aequare nec tauri ruentis

in venerem tolerare pondus.

 

5 circa virentis est animus tuae

campos iuvencae, nunc fluviis gravem

solantis aestum, nunc in udo

ludere cum vitulis salicto

 

praegestientis. tolle cupidinem

10 inmitis uvae: iam tibi lividos

distinguet autumnus racemos

purpureo varius colore.

 

iam te sequetur: currit enim ferox

aetas et illi quos tibi dempserit

15 adponet annos; iam proterva

fronte petet Lalage maritum,

 

dilecta, quantum non Pholoe fugax,

non Chloris albo sic umero nitens

ut pura nocturno renidet

20 luna mari Cnidiusve Gyges,

 

quem si puellarum insereres choro,

mire sagacis falleret hospites

discrimen obscurum solutis

crinibus ambiguoque voltu.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016