CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii vi


commentariivarialectioprosodia

Septimi, Gadis aditure mecum et

Cantabrum indoctum iuga ferre nostra et

barbaras Syrtis, ubi Maura semper

aestuat unda:

 

5 Tibur Argeo positum colono

sit meae sedes utinam senectae,

sit modus lasso maris et viarum

militiaeque.

 

unde si Parcae prohibent iniquae,

10 dulce pellitis ovibus Galaesi

flumen et regnata petam Laconi

rura Phalantho.

 

ille terrarum mihi praeter omnis

angulus ridet, ubi non Hymetto

15 mella decedunt viridique certat

baca Venafro,

 

ver ubi longum tepidasque praebet

Iuppiter brumas et amicus Aulon

fertili Baccho minimum Falernis

20 invidet uvis.

 

ille te mecum locus et beatae

postulant arces: ibi tu calentem

debita sparges lacrima favillam

vatis amici.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016