CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii ix


commentariivarialectioprosodia

Non semper imbres nubibus hispidos

manant in agros aut mare Caspium

vexant inaequales procellae

usque nec Armeniis in oris,

 

5 amice Valgi, stat glacies iners

mensis per omnis aut Aquilonibus

querqueta Gargani laborant

et foliis viduantur orni:

 

tu semper urges flebilibus modis

10 Mysten ademptum nec tibi vespero

surgente decedunt amores

nec rapidum fugiente solem.

 

at non ter aevo functus amabilem

ploravit omnis Antilochum senex

15 annos nec inpubem parentes

Troilon aut Phrygiae sorores

 

flevere semper. desine mollium

tandem querellarum et potius nova

cantemus Augusti tropaea

20 Caesaris et rigidum Niphaten,

 

Medumque flumen gentibus additum

victis minores volvere vertices

intraque praescriptum Gelonos

exiguis equitare campis.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016