CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii x


commentariivarialectioprosodia

Rectius vives, Licini, neque altum

semper urgendo neque, dum procellas

cautus horrescis, nimium premendo

litus iniquum.

 

5 auream quisquis mediocritatem

diligit, tutus caret obsoleti

sordibus tecti, caret invidenda

sobrius aula.

 

saepius ventis agitatur ingens

10 pinus et celsae graviore casu

decidunt turres feriuntque summos

fulgura montis.

 

sperat infestis, metuit secundis

alteram sortem bene praeparatum

15 pectus: informis hiemes reducit

Iuppiter, idem

 

submovet; non, si male nunc, et olim

sic erit: quondam cithara tacentem

suscitat Musam neque semper arcum

20 tendit Apollo.

 

rebus angustis animosus atque

fortis adpare, sapienter idem

contrahes vento nimium secundo

turgida vela.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016