CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii xii


commentariivarialectioprosodia

Nolis longa ferae bella Numantiae

nec durum Hannibalem nec Siculum mare

Poeno purpureum sanguine mollibus

aptari citharae modis

 

5 nec saevos Lapithas et nimium mero

Hylaeum domitosque Herculea manu

Telluris iuvenes, unde periculum

fulgens contremuit domus

 

Saturni veteris, tuque pedestribus

10 dices historiis proelia Caesaris,

Maecenas, melius ductaque per vias

regum colla minacium.

 

me dulcis dominae Musa Licymniae

cantus, me voluit dicere lucidum

15 fulgentis oculos et bene mutuis

fidum pectus amoribus;

 

quam nec ferre pedem dedecuit choris

nec certare ioco nec dare bracchia

ludentem nitidis virginibus sacro

20 Dianae celebris die.

 

num tu quae tenuit dives Achaemenes

aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes

permutare velis crine Licymniae

plenas aut Arabum domos,

 

25 cum flagrantia detorquet ad oscula

cervicem aut facili saevitia negat

quae poscente magis gaudeat eripi,

interdum rapere occupet?

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016