CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii xiii


commentariivarialectioprosodia

Ille et nefasto te posuit die,

quicumque primum, et sacrilega manu

produxit, arbos, in nepotum

perniciem opprobriumque pagi;

 

5 illum et parentis crediderim sui

fregisse cervicem et penetralia

sparsisse nocturno cruore

hospitis; ille venena Colcha

 

et quidquid usquam concipitur nefas

10 tractavit, agro qui statuit meo

te, triste lignum, te caducum

in domini caput inmerentis.

 

quid quisque vitet, numquam homini satis

cautum est in horas. navita Bosphorum

15 Poenus perhorrescit neque ultra

caeca timet aliunde fata,

 

miles sagittas et celerem fugam

Parthi, catenas Parthus et Italum

robur: sed inprovisa leti

20 vis rapuit rapietque gentis.

 

quam paene furvae regna Proserpinae

et iudicantem vidimus Aeacum

sedesque discretas piorum et

Aeoliis fidibus querentem

 

25 Sappho puellis de popularibus,

et te sonantem plenius aureo,

Alcaee, plectro dura navis,

dura fugae mala, dura belli.

 

utrumque sacro digna silentio

30 mirantur umbrae dicere, sed magis

pugnas et exactos tyrannos

densum umeris bibit aure volgus.

 

quid mirum, ubi illis carminibus stupens

demittit atras belua centiceps

35 auris et intorti capillis

Eumenidum recreantur angues?

 

quin et Prometheus et Pelopis parens

dulci laborem decipitur sono

nec curat Orion leones

40 aut timidos agitare lyncas.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016