CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii xiv


commentariivarialectioprosodia

Eheu fugaces, Postume, Postume,

labuntur anni nec pietas moram

rugis et instanti senectae

adferet indomitaeque morti,

 

5 non si trecenis quotquot eunt dies,

amice, places inlacrimabilem

Plutona tauris, qui ter amplum

Geryonen Tityonque tristi

 

conpescit unda, scilicet omnibus,

10 quicumque terrae munere vescimur,

enaviganda, sive reges

sive inopes erimus coloni.

 

frustra cruento Marte carebimus

fractisque rauci fluctibus Hadriae,

15 frustra per autumnos nocentem

corporibus metuemus Austrum:

 

visendus ater flumine languido

Cocytos errans et Danai genus

infame damnatusque longi

20 Sisyphus Aeolides laboris,

 

linquenda tellus et domus et placens

uxor, neque harum quas colis arborum

te praeter invisas cupressos

ulla brevem dominum sequetur.

 

25 absumet heres Caecuba dignior

servata centum clavibus et mero

tinguet pavimentum superbo,

pontificum potiore cenis.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016