CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii xv


commentariivarialectioprosodia

Iam pauca aratro iugera regiae

moles relinquent, undique latius

extenta visentur Lucrino

stagna lacu platanusque caelebs

 

5 evincet ulmos. tum violaria et

myrtus et omnis copia narium

spargent olivetis odorem

fertilibus domino priori,

 

tum spissa ramis laurea fervidos

10 excludet ictus. non ita Romuli

praescriptum et intonsi Catonis

auspiciis veterumque norma:

 

privatus illis census erat brevis,

commune magnum; nulla decempedis

15 metata privatis opacam

porticus excipiebat arcton

 

nec fortuitum spernere caespitem

leges sinebant, oppida publico

sumptu iubentes et deorum

20 templa novo decorare saxo.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016