CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii xvii


commentariivarialectioprosodia

Cur me querelis exanimas tuis?

nec dis amicum est nec mihi te prius

obire, Maecenas, mearum

grande decus columenque rerum.

 

5 a, te meae si partem animae rapit

maturior vis, quid moror altera,

nec carus aeque nec superstes

integer? ille dies utramque

 

ducet ruinam. non ego perfidum

10 dixi sacramentum: ibimus, ibimus,

utcumque praecedes, supremum

carpere iter comites parati.

 

me nec Chimaerae spiritus igneae

nec si resurgat centimanus Gyges

15 divellet umquam: sic potenti

Iustitiae placitumque Parcis.

 

seu Libra seu me Scorpios adspicit

formidolosus pars violentior

natalis horae seu tyrannus

20 Hesperiae Capricornus undae,

 

utrumque nostrum incredibili modo

consentit astrum: te Iovis inpio

tutela Saturno refulgens

eripuit volucrisque Fati

 

25 tardavit alas, cum populus frequens

laetum theatris ter crepuit sonum:

me truncus inlapsus cerebro

sustulerat, nisi Faunus ictum

 

dextra levasset, Mercurialium

30 custos virorum. reddere victimas

aedemque votivam memento:

nos humilem feriemus agnam.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016