CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii xix


commentariivarialectioprosodia

Bacchum in remotis carmina rupibus

vidi docentem, credite posteri,

Nymphasque discentis et auris

capripedum Satyrorum acutas.

 

5 euhoe, recenti mens trepidat metu

plenoque Bacchi pectore turbidum

laetatur, euhoe, parce Liber,

parce gravi metuende thyrso.

 

fas pervicacis est mihi Thyiadas

10 vinique fontem lactis et uberes

cantare rivos atque truncis

lapsa cavis iterare mella,

 

fas et beatae coniugis additum

stellis honorem tectaque Penthei

15 disiecta non leni ruina

Thracis et exitium Lycurgi.

 

tu flectis amnis, tu mare barbarum,

tu separatis uvidus in iugis

nodo coerces viperino

20 Bistonidum sine fraude crinis.

 

tu, cum parentis regna per arduum

cohors gigantum scanderet inpia,

Rhoetum retorsisti leonis

unguibus horribilique mala;

 

25 quamquam choreis aptior et iocis

ludoque dictus non sat idoneus

pugnae ferebaris; sed idem

pacis eras mediusque belli.

 

te vidit insons Cerberus aureo

30 cornu decorum leniter atterens

caudam et recedentis trilingui

ore pedes tetigitque crura.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016