CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii xx


commentariivarialectioprosodia

Non usitata nec tenui ferar

pinna biformis per liquidum aethera

vates neque in terris morabor

longius invidiaque maior

 

5 urbis relinquam. non ego, pauperum

sanguis parentum, non ego, quem vocas,

dilecte Maecenas, obibo

nec Stygia cohibebor unda.

 

iam iam residunt cruribus asperae

10 pelles et album mutor in alitem

superne nascunturque leves

per digitos umerosque plumae.

 

iam Daedaleo notior Icaro

visam gementis litora Bosphori

15 Syrtisque Gaetulas canorus

ales Hyperboreosque campos;

 

me Colchus et qui dissimulat metum

Marsae cohortis Dacus et ultimi

noscent Geloni, me peritus

20 discet Hiber Rhodanique potor.

 

absint inani funere neniae

luctusque turpes et querimoniae;

conpesce clamorem ac sepulcri

mitte supervacuos honores.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016