CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii i


commentariivarialectioprosodia

Odi profanum volgus et arceo.

favete linguis: carmina non prius

audita Musarum sacerdos

virginibus puerisque canto.

 

5 regum timendorum in proprios greges,

reges in ipsos imperium est Iovis,

clari Giganteo triumpho,

cuncta supercilio moventis.

 

est ut viro vir latius ordinet

10 arbusta sulcis, hic generosior

descendat in campum petitor,

moribus hic meliorque fama

 

contendat, illi turba clientium

sit maior: aequa lege Necessitas

15 sortitur insignis et imos,

omne capax movet urna nomen.

 

destrictus ensis cui super inpia

cervice pendet, non Siculae dapes

dulcem elaborabunt saporem,

20 non avium citharaeque cantus

 

somnum reducent: somnus agrestium

lenis virorum non humilis domos

fastidit umbrosamque ripam,

non Zephyris agitata tempe.

 

25 desiderantem quod satis est neque

tumultuosum sollicitat mare

nec saevus Arcturi cadentis

impetus aut orientis Haedi,

 

non verberatae grandine vineae

30 fundusque mendax, arbore nunc aquas

culpante, nunc torrentia agros

sidera, nunc hiemes iniquas.

 

contracta pisces aequora sentiunt

iactis in altum molibus: huc frequens

35 caementa demittit redemptor

cum famulis dominusque terrae

 

fastidiosus; sed Timor et Minae

scandunt eodem quo dominus, neque

decedit aerata triremi et

40 post equitem sedet atra Cura.

 

quodsi dolentem nec Phrygius lapis

nec purpurarum sidere clarior

delenit usus nec Falerna

vitis Achaemeniumque costum,

 

45 cur invidendis postibus et novo

sublime ritu moliar atrium?

cur valle permutem Sabina

divitias operosiores?

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016