CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii ii


commentariivarialectioprosodia

Angustam amice pauperiem pati

robustus acri militia puer

condiscat et Parthos ferocis

vexet eques metuendus hasta

 

5 vitamque sub divo et trepidis agat

in rebus. illum ex moenibus hosticis

matrona bellantis tyranni

prospiciens et adulta virgo

 

suspiret, eheu, ne rudis agminum

10 sponsus lacessat regius asperum

tactu leonem, quem cruenta

per medias rapit ira caedes.

 

dulce et decorum est pro patria mori:

mors et fugacem persequitur virum

15 nec parcit inbellis iuventae

poplitibus timidoque tergo.

 

virtus repulsae nescia sordidae

intaminatis fulget honoribus

nec sumit aut ponit securis

20 arbitrio popularis aurae:

 

virtus recludens inmeritis mori

caelum negata temptat iter via

coetusque volgaris et udam

spernit humum fugiente pinna.

 

25 est et fideli tuta silentio

merces: vetabo, qui Cereris sacrum

volgarit arcanae, sub isdem

sit trabibus fragilemque mecum

 

solvat phaselon: saepe Diespiter

30 neglectus incesto addidit integrum;

raro antecedentem scelestum

deseruit pede Poena claudo.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016