CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii iii


commentariivarialectioprosodia

Iustum et tenacem propositi virum

non civium ardor prava iubentium,

non voltus instantis tyranni

mente quatit solida neque Auster,

 

5 dux inquieti turbidus Hadriae,

nec fulminantis magna manus Iovis:

si fractus inlabatur orbis,

inpavidum ferient ruinae.

 

hac arte Pollux et vagus Hercules

10 enisus arcis attigit igneas,

quos inter Augustus recumbens

purpureo bibet ore nectar,

 

hac te merentem, Bacche pater, tuae

vexere tigres indocili iugum

15 collo trahentes, hac Quirinus

Martis equis Acheronta fugit,

 

gratum elocuta consiliantibus

Iunone divis: Ilion, Ilion

fatalis incestusque iudex

20 et mulier peregrina vertit

 

in pulverem, ex quo destituit deos

mercede pacta Laomedon, mihi

castaeque damnatum Minervae

cum populo et duce fraudulento.

 

25 iam nec Lacaenae splendet adulterae

famosus hospes nec Priami domus

periura pugnaces Achivos

Hectoreis opibus refringit,

 

nostrisque ductum seditionibus

30 bellum resedit: protinus et gravis

iras et invisum nepotem,

Troica quem peperit sacerdos,

 

Marti redonabo. illum ego lucidas

inire sedes, discere nectaris

35 sucos et adscribi quietis

ordinibus patiar deorum.

 

dum longus inter saeviat Ilion

Romamque pontus, qualibet exsules

in parte regnanto beati;

40 dum Priami Paridisque busto

 

insultet armentum et catulos ferae

celent inultae, stet Capitolium

fulgens triumphatisque possit

Roma ferox dare iura Medis.

 

45 horrenda late nomen in ultimas

extendat oras, qua medius liquor

secernit Europen ab Afro,

qua tumidus rigat arva Nilus.

 

aurum inrepertum et sic melius situm,

50 cum terra celat, spernere fortior

quam cogere humanos in usus

omne sacrum rapiente dextra,

 

quicumque mundo terminus obstitit,

hunc tanget armis, visere gestiens,

55 qua parte debacchentur ignes,

qua nebulae pluviique rores.

 

sed bellicosis fata Quiritibus

hac lege dico, ne nimium pii

rebusque fidentes avitae

60 tecta velint reparare Troiae.

 

Troiae renascens alite lugubri

fortuna tristi clade iterabitur

ducente victrices catervas

coniuge me Iovis et sorore.

 

65 ter si resurgat murus aeneus

auctore Phoebo, ter pereat meis

excisus Argivis, ter uxor

capta virum puerosque ploret.

 

non hoc iocosae conveniet lyrae.

70 quo, Musa, tendis? desine pervicax

referre sermones deorum et

magna modis tenuare parvis.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016