CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii iv


commentariivarialectioprosodia

Descende caelo et dic age tibia

regina longum Calliope melos,

seu voce nunc mavis acuta,

seu fidibus citharave Phoebi.

 

5 auditis? an me ludit amabilis

insania? audire et videor pios

errare per lucos, amoenae

quos et aquae subeunt et aurae.

 

me fabulosae Volture in Apulo

10 nutricis extra limina Pulliae

ludo fatigatumque somno

fronde nova puerum palumbes

 

texere, mirum quod foret omnibus,

quicumque celsae nidum Aceruntiae

15 saltusque Bantinos et arvum

pingue tenent humilis Forenti,

 

ut tuto ab atris corpore viperis

dormirem et ursis, ut premerer sacra

lauroque conlataque myrto,

20 non sine dis animosus infans.

 

vester, Camenae, vester in arduos

tollor Sabinos, seu mihi frigidum

Praeneste seu Tibur supinum

seu liquidae placuere Baiae.

 

25 vestris amicum fontibus et choris

non me Philippis versa acies retro,

devota non extinxit arbor

nec Sicula Palinurus unda.

 

utcumque mecum vos eritis, libens

30 insanientem navita Bosphorum

temptabo et urentis harenas

litoris Assyrii viator,

 

visam Britannos hospitibus feros

et laetum equino sanguine Concanum,

35 visam pharetratos Gelonos

et Scythicum inviolatus amnem.

 

vos Caesarem altum, militia simul

fessas cohortes abdidit oppidis,

finire quaerentem labores

40 Pierio recreatis antro;

 

vos lene consilium et datis et dato

gaudetis, almae. scimus, ut inpios

Titanas immanemque turbam

fulmine sustulerit caduco,

 

45 qui terram inertem, qui mare temperat

ventosum et urbis regnaque tristia,

divosque mortalisque turmas

imperio regit unus aequo.

 

magnum illa terrorem intulerat Iovi

50 fidens iuventus horrida bracchiis

fratresque tendentes opaco

Pelion inposuisse Olympo.

 

sed quid Typhoeus et validus Mimas

aut quid minaci Porphyrion statu,

55 quid Rhoetus evolsisque truncis

Enceladus iaculator audax

 

contra sonantem Palladis aegida

possent ruentes? hinc avidus stetit

Volcanus, hinc matrona Iuno et

60 numquam umeris positurus arcum,

 

qui rore puro Castaliae lavit

crinis solutos, qui Lyciae tenet

dumeta natalemque silvam,

Delius et Patareus Apollo.

 

65 vis consili expers mole ruit sua,

vim temperatam di quoque provehunt

in maius, idem odere viris

omne nefas animo moventis.

 

testis mearum centimanus Gyges

70 sententiarum, notus et integrae

temptator Orion Dianae

virginea domitus sagitta.

 

iniecta monstris Terra dolet suis

maeretque partus fulmine luridum

75 missos ad Orcum; nec peredit

inpositam celer ignis Aetnen

 

incontinentis nec Tityi iecur

reliquit ales, nequitiae additus

custos; amatorem trecentae

80 Pirithoum cohibent catenae.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016