CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii v


commentariivarialectioprosodia

Caelo tonantem credidimus Iovem

regnare: praesens divus habebitur

Augustus adiectis Britannis

imperio gravibusque Persis.

 

5 milesne Crassi coniuge barbara

turpis maritus vixit et hostium

pro curia inversique mores!

consenuit socerorum in armis,

 

sub rege Medo Marsus et Apulus,

10 anciliorum et nominis et togae

oblitus aeternaeque Vestae,

incolumi Iove et urbe Roma?

 

hoc caverat mens provida Reguli

dissentientis condicionibus

15 foedis et exemplo trahenti

perniciem veniens in aevum,

 

si non periret inmiserabilis

captiva pubes: signa ego Punicis

adfixa delubris et arma

20 militibus sine caede dixit

 

derepta vidi, vidi ego civium

retorta tergo bracchia libero

portasque non clausas et arva

Marte coli populata nostro.

 

25 auro repensus scilicet acrior

miles redibit: flagitio additis

damnum. neque amissos colores

lana refert medicata fuco

 

nec vera virtus, cum semel excidit,

30 curat reponi deterioribus;

si pugnat extricata densis

cerva plagis, erit ille fortis,

 

qui perfidis se credidit hostibus,

et Marte Poenos proteret altero,

35 qui lora restrictis lacertis

sensit iners timuitque mortem.

 

hic unde vitam sumeret inscius,

pacem duello miscuit: o pudor!

o magna Carthago probrosis

40 altior Italiae ruinis!

 

fertur pudicae coniugis osculum

parvosque natos ut capitis minor

ab se removisse et virilem

torvus humi posuisse voltum,

 

45 donec labantis consilio patres

firmaret auctor numquam alias dato

interque maerentis amicos

egregius properaret exul.

 

atqui sciebat, quae sibi barbarus

50 tortor pararet: non aliter tamen

dimovit obstantis propinquos

et populum reditus morantem,

 

quam si clientum longa negotia

diiudicata lite relinqueret

55 tendens Venafranos in agros

aut Lacedaemonium Tarentum.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016