CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii vi


commentariivarialectioprosodia

Delicta maiorum inmeritus lues,

Romane, donec templa refeceris

aedisque labentis deorum et

foeda nigro simulacra fumo.

 

5 dis te minorem quod geris, imperas.

hinc omne principium, huc refer exitum:

di multa neglecti dederunt

Hesperiae mala luctuosae.

 

iam bis Monaeses et Pacori manus

10 inauspicatos contudit impetus

nostros et adiecisse praedam

torquibus exiguis renidet;

 

paene occupatam seditionibus

delevit urbem Dacus et Aethiops,

15 hic classe formidatus, ille

missilibus melior sagittis.

 

fecunda culpae saecula nuptias

primum inquinavere et genus et domos:

hoc fonte derivata clades

20 in patriam populumque fluxit.

 

motus doceri gaudet Ionicos

matura virgo et fingitur artibus

iam nunc et incestos amores

de tenero meditatur ungui.

 

25 mox iuniores quaerit adulteros

inter mariti vina neque eligit

cui donet inpermissa raptim

gaudia luminibus remotis,

 

sed iussa coram non sine conscio

30 surgit marito, seu vocat institor

seu navis Hispanae magister,

dedecorum pretiosus emptor.

 

non his iuventus orta parentibus

infecit aequor sanguine Punico

35 Pyrrhumque et ingentem cecidit

Antiochum Hannibalemque dirum,

 

sed rusticorum mascula militum

proles, Sabellis docta ligonibus

versare glaebas et severae

40 matris ad arbitrium recisos

 

portare fustis, sol ubi montium

mutaret umbras et iuga demeret

bubus fatigatis, amicum

tempus agens abeunte curru.

 

45 damnosa quid non inminuit dies?

aetas parentum peior avis tulit

nos nequiores, mox daturos

progeniem vitiosiorem.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016