CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii vii


commentariivarialectioprosodia

Quid fles, Asterie, quem tibi candidi

primo restituent vere Favonii

Thyna merce beatum,

constantis iuvenem fide

 

5 Gygen? ille Notis actus ad Oricum

post insana Caprae sidera frigidas

noctis non sine multis

insomnis lacrimis agit.

 

atqui sollicitae nuntius hospitae,

10 suspirare Chloen et miseram tuis

dicens ignibus uri,

temptat mille vafer modis.

 

ut Proetum mulier perfida credulum

falsis inpulerit criminibus nimis

15 casto Bellerophontae

maturare necem refert,

 

narrat paene datum Pelea Tartaro,

Magnessam Hippolyten dum fugit abstinens,

et peccare docentis

20 fallax historias movet,

 

frustra: nam scopulis surdior Icari

voces audit adhuc integer. at tibi

ne vicinus Enipeus

plus iusto placeat cave,

 

25 quamvis non alius flectere equum sciens

aeque conspicitur gramine Martio

nec quisquam citus aeque

Tusco denatat alveo.

 

prima nocte domum claude neque in vias

30 sub cantu querulae despice tibiae

et te saepe vocanti

duram difficilis mane.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016