CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii viii


commentariivarialectioprosodia

Martiis caelebs quid agam kalendis,

quid velint flores et acerra turis

plena miraris positusque carbo in

caespite vivo,

 

5 docte sermones utriusque linguae:

voveram dulcis epulas et album

Libero caprum prope funeratus

arboris ictu.

 

hic dies anno redeunte festus

10 corticem adstrictum pice dimovebit

amphorae fumum bibere institutae

consule Tullo.

 

sume, Maecenas, cyathos amici

sospitis centum et vigiles lucernas

15 perfer in lucem: procul omnis esto

clamor et ira.

 

mitte civilis super urbe curas:

occidit Daci Cotisonis agmen,

Medus infestus sibi luctuosis

20 dissidet armis,

 

servit Hispanae vetus hostis orae

Cantaber sera domitus catena,

iam Scythae laxo meditantur arcu

cedere campis.

 

25 neglegens, ne qua populus laboret,

parce privatus nimium cavere et

dona praesentis cape laetus horae:

linque severa.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016