CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii ix


commentariivarialectioprosodia

Donec gratus eram tibi

nec quisquam potior bracchia candidae

cervici iuvenis dabat,

Persarum vigui rege beatior.

5 donec non alia magis

arsisti neque erat Lydia post Chloen,

multi Lydia nominis

Romana vigui clarior Ilia.

me nunc Thressa Chloe regit,

10 dulcis docta modos et citharae sciens,

pro qua non metuam mori,

si parcent animae fata superstiti.

me torret face mutua

Thurini Calais filius Ornyti,

15 pro quo bis patiar mori,

si parcent puero fata superstiti.

quid si prisca redit Venus

diductosque iugo cogit aeneo,

si flava excutitur Chloe

20 reiectaeque patet ianua Lydiae?

quamquam sidere pulcrior

ille est, tu levior cortice et inprobo

iracundior Hadria,

tecum vivere amem, tecum obeam lubens.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016