CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xii


commentariivarialectioprosodia

Miserarum est neque amori dare ludum neque dulci

mala vino lavere, aut exanimari

metuentis patruae verbera linguae.

 

tibi qualum Cythereae puer ales, tibi telas

5 operosaeque Minervae studium aufert,

Neobule, Liparaei nitor Hebri,

 

simul unctos Tiberinis umeros lavit in undis,

eques ipso melior Bellerophonte,

neque pugno neque segni pede victus,

 

10 catus idem per apertum fugientis agitato

grege cervos iaculari et celer arto

latitantem fruticeto excipere aprum.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016