CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xiii


commentariivarialectioprosodia

O fons Bandusiae, splendidior vitro,

dulci digne mero non sine floribus,

cras donaberis haedo,

cui frons turgida cornibus

 

5 primis et venerem et proelia destinat,

frustra, nam gelidos inficiet tibi

rubro sanguine rivos

lascivi suboles gregis.

 

te flagrantis atrox hora Caniculae

10 nescit tangere, tu frigus amabile

fessis vomere tauris

praebes et pecori vago.

 

fies nobilium tu quoque fontium

me dicente cavis inpositam ilicem

15 saxis, unde loquaces

lymphae desiliunt tuae.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016