CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xiv


commentariivarialectioprosodia

Herculis ritu modo dictus, o plebs,

morte venalem petiisse laurum

Caesar Hispana repetit penatis

victor ab ora.

 

5 unico gaudens mulier marito

prodeat iustis operata sacris

et soror clari ducis et decorae

supplice vitta

 

virginum matres iuvenumque nuper

10 sospitum; vos, o pueri et puellae

iam virum expertae, male nominatis

parcite verbis.

 

hic dies vere mihi festus atras

exiget curas: ego nec tumultum

15 nec mori per vim metuam tenente

Caesare terras.

 

i pete unguentum, puer, et coronas

et cadum Marsi memorem duelli,

Spartacum siqua potuit vagantem

20 fallere testa.

 

dic et argutae properet Neaerae

murreum nodo cohibere crinem:

si per invisum mora ianitorem

fiet, abito.

 

25 lenit albescens animos capillus

litium et rixae cupidos protervae:

non ego hoc ferrem calidus iuventa

consule Planco.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016