CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xv


commentariivarialectioprosodia

Uxor pauperis Ibyci,

tandem nequitiae fige modum tuae

famosisque laboribus;

maturo propior desine funeri

5 inter ludere virgines

et stellis nebulam spargere candidis.

non, siquid Pholoen satis,

et te, Chlori, decet: filia rectius

expugnat iuvenum domos,

10 pulso Thyias uti concita tympano.

illam cogit amor Nothi

lascivae similem ludere capreae:

te lanae prope nobilem

tonsae Luceriam, non citharae decent

15 nec flos purpureus rosae

nec poti vetulam faece tenus cadi.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016