CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xvi


commentariivarialectioprosodia

Inclusam Danaen turris aenea

robustaeque fores et vigilum canum

tristes excubiae munierant satis

nocturnis ab adulteris,

 

5 si non Acrisium virginis abditae

custodem pavidum Iuppiter et Venus

risissent: fore enim tutum iter et patens

converso in pretium deo.

 

aurum per medios ire satellites

10 et perrumpere amat saxa potentius

ictu fulmineo; concidit auguris

Argivi domus ob lucrum

 

demersa exitio; diffidit urbium

portas vir Macedo et subruit aemulos

15 reges muneribus; munera navium

saevos inlaqueant duces.

 

crescentem sequitur cura pecuniam

maiorumque fames: iure perhorrui

late conspicuum tollere verticem,

20 Maecenas, equitum decus.

 

quanto quisque sibi plura negaverit,

ab dis plura feret: nil cupientium

nudus castra peto et transfuga divitum

partis linquere gestio,

 

25 contemptae dominus splendidior rei,

quam si quidquid arat inpiger Apulus

occultare meis dicerer horreis,

magnas inter opes inops.

 

purae rivos aquae silvaque iugerum

30 paucorum et segetis certa fides meae

fulgentem imperio fertilis Africae

fallit sorte beatior.

 

quamquam nec Calabrae mella ferunt apes

nec Laestrygonia Bacchus in amphora

35 languescit mihi nec pinguia Gallicis

crescunt vellera pascuis,

 

inportuna tamen pauperies abest

nec, si plura velim, tu dare deneges.

contracto melius parva cupidine

40 vectigalia porrigam,

 

quam si Mygdoniis regnum Alyattei

campis continuem. multa petentibus

desunt multa: bene est cui deus obtulit

parca quod satis est manu.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016