CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xix


commentariivarialectioprosodia

Quantum distet ab Inacho

Codrus pro patria non timidus mori,

narras et genus Aeaci

et pugnata sacro bella sub Ilio:

5 quo Chium pretio cadum

mercemur, quis aquam temperet ignibus,

quo praebente domum et quota

Paelignis caream frigoribus, taces.

da lunae propere novae,

10 da noctis mediae, da, puer, auguris

Murenae: tribus aut novem

miscentur cyathis pocula commodis.

qui Musas amat imparis,

ternos ter cyathos attonitus petet

15 vates; tris prohibet supra

rixarum metuens tangere Gratia

nudis iuncta sororibus:

insanire iuvat: cur Berecyntiae

cessant flamina tibiae?

20 cur pendet tacita fistula cum lyra?

parcentis ego dexteras

odi: sparge rosas. audiat invidus

dementem strepitum Lycus

et vicina seni non habilis Lyco.

25 Spissa te nitidum coma,

puro te similem, Telephe, Vespero

tempestiva petit Rhode:

me lentus Glycerae torret amor meae.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016