CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xxi


commentariivarialectioprosodia

O nata mecum consule Manlio,

seu tu querellas sive geris iocos

seu rixam et insanos amores

seu facilem, pia testa, somnum,

 

5 quocumque lectum nomine Massicum

servas, moveri digna bono die

descende Corvino iubente

promere languidiora vina.

 

non ille, quamquam Socraticis madet

10 sermonibus, te neglegit horridus:

narratur et prisci Catonis

saepe mero caluisse virtus.

 

tu lene tormentum ingenio admoves

plerumque duro, tu sapientium

15 curas et arcanum iocoso

consilium retegis Lyaeo,

 

tu spem reducis mentibus anxiis

virisque et addis cornua pauperi

post te neque iratos trementi

20 regum apices neque militum arma.

 

te Liber et si laeta aderit Venus

segnesque nodum solvere Gratiae

vivaeque producent lucernae,

dum rediens fugat astra Phoebus.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016