CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xxiii


commentariivarialectioprosodia

Caelo supinas si tuleris manus

nascente Luna, rustica Phidyle,

si ture placaris et horna

fruge Lares avidaque porca,

 

5 nec pestilentem sentiet Africum

fecunda vitis nec sterilem seges

robiginem aut dulces alumni

pomifero grave tempus anno.

 

nam quae nivali pascitur Algido

10 devota quercus inter et ilices

aut crescit Albanis in herbis

victima, pontificum securis

 

cervice tinguet; te nihil attinet

temptare multa caede bidentium

15 parvos coronantem marino

rore deos fragilique myrto.

 

inmunis aram si tetigit manus,

non sumptuosa blandior hostia,

mollivit aversos Penatis

20 farre pio et saliente mica.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016