CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xxiv


commentariivarialectioprosodia

Intactis opulentior

thesauris Arabum et divitis Indiae

caementis licet occupes

terrenum omne tuis et mare publicum:

5 si figit adamantinos

summis verticibus dira Necessitas

clavos, non animum metu,

non mortis laqueis expedies caput.

campestres melius Scythae,

10 quorum plaustra vagas rite trahunt domos,

vivunt et rigidi Getae,

inmetata quibus iugera liberas

fruges et Cererem ferunt

nec cultura placet longior annua

15 defunctumque laboribus

aequali recreat sorte vicarius.

illic matre carentibus

privignis mulier temperat innocens

nec dotata regit virum

20 coniunx nec nitido fidit adultero;

dos est magna parentium

virtus et metuens alterius viri

certo foedere castitas,

et peccare nefas, aut pretium est mori.

25 o quisquis volet inpias

caedis et rabiem tollere civicam,

si quaeret pater urbium

subscribi statuis, indomitam audeat

refrenare licentiam,

30 clarus postgenitis, quatenus, heu nefas,

virtutem incolumem odimus,

sublatam ex oculis quaerimus invidi.

quid tristes querimoniae,

si non supplicio culpa reciditur,

35 quid leges sine moribus

vanae proficiunt, si neque fervidis

pars inclusa caloribus

mundi nec Boreae finitimum latus

durataeque solo nives

40 mercatorem abigunt, horrida callidi

vincunt aequora navitae,

magnum pauperies opprobrium iubet

quidvis et facere et pati

virtutisque viam deserit arduae?

45 vel nos in Capitolium,

quo clamor vocat et turba faventium,

vel nos in mare proximum

gemmas et lapides aurum et inutile,

summi materiem mali,

50 mittamus, scelerum si bene paenitet.

eradenda cupidinis

pravi sunt elementa et tenerae nimis

mentes asperioribus

formandae studiis. nescit equo rudis

55 haerere ingenuus puer

venarique timet, ludere doctior,

seu Graeco iubeas trocho

seu malis vetita legibus alea,

cum periura patris fides

60 consortem socium fallat et hospites

indignoque pecuniam

heredi properet. scilicet inprobae

crescunt divitiae, tamen

curtae nescio quid semper abest rei.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016