CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xxvii


commentariivarialectioprosodia

Inpios parrae recinentis omen

ducat et praegnans canis aut ab agro

rava decurrens lupa Lanuvino

fetaque volpes;

 

5 rumpat et serpens iter institutum,

si per obliquom similis sagittae

terruit mannos. ego cui timebo

providus auspex,

 

antequam stantis repetat paludes

10 imbrium divina avis imminentium,

oscinem corvum prece suscitabo

solis ab ortu.

 

sis licet felix, ubicumque mavis,

et memor nostri, Galatea, vivas

15 teque nec laevos vetet ire picus

nec vaga cornix.

 

sed vides, quanto trepidet tumultu

pronus Orion? ego quid sit ater

Hadriae novi sinus et quid albus

20 peccet Iapyx.

 

hostium uxores puerique caecos

sentiant motus orientis Austri et

aequoris nigri fremitum et trementis

verbere ripas.

 

25 sic et Europe niveum doloso

credidit tauro latus et scatentem

beluis pontum mediasque fraudes

palluit audax.

 

nuper in pratis studiosa florum et

30 debitae Nymphis opifex coronae

nocte sublustri nihil astra praeter

vidit et undas.

 

quae simul centum tetigit potentem

oppidis Creten, pater, o relictum

35 filiae nomen pietasque dixit

victa furore!

 

unde quo veni? levis una mors est

virginum culpae. vigilansne ploro

turpe conmissum an vitiis carentem

40 ludit imago

 

vana, quae porta fugiens eburna

somnium ducit? meliusne fluctus

ire per longos fuit an recentis

carpere flores?

 

45 siquis infamem mihi nunc iuvencum

dedat iratae, lacerare ferro et

frangere enitar modo multum amati

cornua monstri.

 

inpudens liqui patrios penates:

50 inpudens Orcum moror. o deorum

siquis haec audis, utinam inter errem

nuda leones;

 

antequam turpis macies decentis

occupet malas teneraeque sucus

55 defluat praedae, speciosa quaero

pascere tigris.

 

vilis Europe, pater urget absens,

quid mori cessas? potes hac ab orno

pendulum zona bene te secuta

60 laedere collum.

 

sive te rupes et acuta leto

saxa delectant, age te procellae

crede veloci; nisi erile mavis

carpere pensum

 

65 regius sanguis dominaeque tradi

barbarae paelex. aderat querenti

perfidum ridens Venus et remisso

filius arcu.

 

mox ubi lusit satis, abstineto

70 dixit irarum calidaeque rixae,

cum tibi invisus laceranda reddet

cornua taurus.

 

uxor invicti Iovis esse nescis.

mitte singultus; bene ferre magnam

75 disce fortunam: tua sectus orbis

nomina ducet.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016