CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xxviii


commentariivarialectioprosodia

Festo quid potius die

Neptuni faciam? prome reconditum,

Lyde, strenua Caecubum

munitaeque adhibe vim sapientiae.

5 inclinare meridiem

sentis et, veluti stet volucris dies,

parcis deripere horreo

cessantem Bibuli consulis amphoram?

nos cantabimus invicem

10 Neptunum et viridis Nereidum comas:

tu curva recines lyra

Latonam et celeris spicula Cynthiae:

summo carmine, quae Cnidon

fulgentisque tenet Cycladas et Paphon

15 iunctis visit oloribus,

dicetur merita Nox quoque nenia.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016