CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xxix


commentariivarialectioprosodia

Tyrrhena regum progenies, tibi

non ante verso lene merum cado

cum flore, Maecenas, rosarum et

pressa tuis balanus capillis

 

5 iamdudum apud me est: eripe te morae,

ne semper udum Tibur et Aefulae

declive contempleris arvom et

Telegoni iuga parricidae.

 

fastidiosam desere copiam et

10 molem propinquam nubibus arduis:

omitte mirari beatae

fumum et opes strepitumque Romae.

 

plerumque gratae divitibus vices

mundaeque parvo sub lare pauperum

15 cenae sine aulaeis et ostro

sollicitam explicuere frontem.

 

iam clarus occultum Andromedae pater

ostendit ignem, iam Procyon furit

et stella vesani Leonis

20 sole dies referente siccos;

 

iam pastor umbras cum grege languido

rivomque fessus quaerit et horridi

dumeta Silvani caretque

ripa vagis taciturna ventis:

 

25 tu civitatem quis deceat status

curas et urbi sollicitus times,

quid Seres et regnata Cyro

Bactra parent Tanaisque discors.

 

prudens futuri temporis exitum

30 caliginosa nocte premit deus

ridetque, si mortalis ultra

fas trepidat. quod adest memento

 

conponere aequos: cetera fluminis

ritu feruntur, nunc medio alveo

35 cum pace delabentis Etruscum

in mare, nunc lapides adesos

 

stirpisque raptas et pecus et domos

volventis una, non sine montium

clamore vicinaeque silvae,

40 cum fera diluvies quietos

 

inritat amnis. ille potens sui

laetusque deget, cui licet in diem

dixisse vixi. cras vel atra

nube polum pater occupato

 

45 vel sole puro; non tamen inritum

quodcumque retro est efficiet neque

diffinget infectumque reddet

quod fugiens semel hora vexit.

 

Fortuna saevo laeta negotio et

50 ludum insolentem ludere pertinax

transmutat incertos honores,

nunc mihi nunc alii benigna.

 

laudo manentem: si celeris quatit

pinnas, resigno quae dedit et mea

55 virtute me involvo probamque

pauperiem sine dote quaero.

 

non est meum, si mugiat Africis

malus procellis, ad miseras preces

decurrere et votis pacisci,

60 ne Cypriae Tyriaeque merces

 

addant avaro divitias mari:

tunc me biremis praesidio scaphae

tutum per Aegaeos tumultus

aura feret geminusque Pollux.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016